Leonardi Aretini Isagogitio Moralis Disciplinae ad Galeotvm Ricasolanvm Incipit / Introducción a la Filosofía Moral de Leonardo Bruni dedicada a Galeoto Ricasolano – Prólogo, traducción y notas de Santiago Blanco del Olmo – I

Leonardi Aretini Isagogitio Moralis Disciplinae ad Galeotvm Ricasolanvm Incipit / Introducción a la Filosofía Moral de Leonardo Bruni dedicada a Galeoto Ricasolano – Prólogo, traducción y notas de Santiago Blanco del Olmo – I
***

***
LEONARDI ARETINI ISAGOGITIO
MORALIS DISCIPLINAE AD GALEOTVM
RICASOLANVM INCIPIT
- Vt uiuendi, Galeote, sic etiam bene uiuendi nobis cura esset, infinitos paene labores, quibus stultitia aestuat humana, tamquam superfluos et insanos fugiendos longe omittendosque putaremus. Nunc autem omnis error ab eo manat, quod sine proposito fine uiuimus. Et, uelut in tenebris caecutientes, non tam per callem aliquem prospectum et certum quam per oblatam nobis semitam fortuito ambulamus, ut saepe quo nostri ferant gressus ne ipsi quidem sciamus edicere. Itaque et conatus saepe nos paenitet nostri, et sequentes pariter assuetique torquemur nihil solidum nanciscentes in quo stulta hominum appetitio conquiescat. Est enim ueri boni a natura nobis ingenerata Cupido, uerum confusa illa quidem atque incerta fallacibusque oppinionibus tamquam tenebris quibusdam obducta, quibus obcaecati atque decepti, per deuia aberramus.
Sed aduersus hanc humani generis caecitatem et tenebras, opem a philosophia petendum est, quae si forte nos dignata lumen suum admouerit, hanc omnem quae nos turbat caliginem dissipauit ueramque uiuendi uiam a fallaci discernet. Equidem memini primis ab annis studiosum te philosophiae fuisse, uerum illius quae ad naturae pertinet indagationem, quae etsi est sublimis atque excellens, tamen minus habet utilitatis ad uitam quam ista quae ad mores hominum uirtutesque descendit.
- Nisi forte instructior erit ad bene uiuendum qui pruinae et niues et iridis colores quemadmodum fiant didicerit, quam si illa numquam didicisset, aut emendatior esset eius uita cui alos et pristires noti sint, quam si omnino essent incogniti. Similia his sunt cetera quae in illa traduntur. Habent enim cognitionum splendorem eximium, uitae autem utilitatem non habent.
At uero haec altera philosophia tota, ut ita dixerim, de re nostra est. Itaque qui huius cognitione omissa physicae intendunt, hi alienum quodammodo negotium agere uidentur, suum omittere.
Ego igitur, Galeote, uehementer quidem ad haec studia reuoco. Quid enim pulchrius nobili uiro et uirtutum ab ipsa natura amatori et intelligentia rationeque praestanti, quam ea discere per quae ad casum uiuere desistat, suas ipse uias actusque discernat?
Sed utrum ista cohortatione contenti, non ultra scribemus, uel quasi persuaso iam tibi addemus aliquid introductionis causa; hoc ego potius esse reor. Neque enim inuitantis est tepide agere, sed rem ipsam ad quam inuitat ultro offerre. Referam igitur tibi sermonem habitum a me nuper cum Marcellino, familiari meo. Nam cum ille domum ad me salutandi gratia uenisset reperissetque forte lectitantem, post prima illa amicorum consueta, cum uterque consedisset, “et quid hoc libri est?”, inquit, quod modo erat in manibus, “Aristotelis liber est”, inquam, “de moribus ad Eudemium. Tria sunt enim, ut te audiuisse credo, huius philosophiae uolumina de moribus scripta. Vnum ad hunc quem dixi, alterum ad Nicomachum filium; tertium quod inscribit magnorum moralium. Etsi eadem omnium uis est, tamen alibi enodatius, alibi remissius res ipsae tractantur”.
- “Recte”, inquit, “at enim opportune facta a te huiusque rei mentio est. Aueo enim iam pridem qui sit huius disciplinae progressus et quasi uiam cognoscere. Numquam antehac data mihi facultas est a te de hoc ipso arbitratu modo percontandi. Nunc, quia ut uideo otiosus es, Ostende quaeso haec de moribus disciplina quid nobis pollicetur.”
“quid me rogas”, inquam, “ac non potius ipse tu uel nostrorum uel graecorum a quibus ista traduntur scripta lectitas?”
“Graece”, inquit, “nescio, latina uero ista nostratia ut tibi uerum fatear legentem me conantemque non admodum iuuant. Coniecto enim esse talia ut institutum potius erudire quam rudem instituere ab initio possint. Tu qui graeco de fonte ut ait Flaccus hausisti quaeso mihi expone haec de moribus disciplina quid eius sectatoribus repromittat.”
“Non munusculum”, inquam, “neque lucellum, sed rem maximam praestantissimamque omnium beatos facere homines modo sibi ipsi non desint sed agendo et operando illius praecepta iussaque sequantur.”
“Et quis non excitetur”, inquit, “tanta spe proposita? Ardeo mehercule iam nunc illius initiari sacris. Quare agedum ede quid praecipit.”
“Longum”, inquam, “id quidem et in singulis est. Caput tamen ac summa omnium ut bene uiuas. Id uero non de mensa sed de mente sumitur. Sed quoniam te id cupere animaduerto et adiuuari digna est haec cupiditas tua, conemur tale aliquid tibi tradere, quale graeci isagogicum appellant, id est quasi introductionem ac euidentiam quandam eius disciplinae, quo paratior ad illam percipiendam queas accedere. Ac dicere quidem iam ordiar. Tu uero, si quid interdicendum ambigis, interpella.
TRACTATVS
- Prima igitur huius disciplinae consideratio mihi uideri solet an quid sit extremum et finis in rebus humanis ad quem omnia quae agimus referre oporteat. Secunda quid sit id extremum. Tertia quibus rebus ad id perueniat. His enim cognitis et totius uitae rationem quemadmodum dirigenda sit cognoscemus. Quae enim actionum nostrarum ad uerum finem referuntur, eas frugi et laudabiles dicimus; quae uero fallaci opinione aberrant, eas uituperamus atque propellimus. Vt autem iam de his dicere incipiam. Conspicuum est plures in rebus fines esse humanis, aliosque sub aliis contineri. Finem autem appello cuius gratia quid agimus. Exemplo quoque hoc ipsum fiat illustrius. Parat quis nauem nauigandi causa. Nauigat autem quo pecunias acquirat. Acquirere autem uult quo opulentior fiat. Hanc ipsam opulentiam alterius gratia cupit, uel honoris uel potentiae uel ut nullius indigeat. Hic igitur uides tot esse fines, quot sunt actus, aliosque subesse aliis. Idem est in ceteris occupationibus nostris. Semper enim nostra de fine in finem graditur quidem proceditque intentio. Nec est dubium quin superior semper finis pretiosior sit cum illius gratia inferiores appetantur. Illud praeterea constat, nos omnia quae agimus boni gratia agere; ex quo fit ut idem sit finis et bonum. Sed an cuncta alterius gratia uolumus et necubi consistit appetitio nostra uel est aliquis extremus et ultimus finis ad quem, cum tandem peruentum fuerit, appetitio conquiescit.
- Fatendum est esse aliquem ne, si forte negemus, irrita et stulta probetur cupiditas nostra et in infinitum progressio et multa perabsurda inde sequantur. Id ergo extremum (si modo est aliquid quod esse plane confitendum est) necesse est esse tale, nulla ut externa illecebra, sed ipsum per se sua ui nos incendat et rapiat in cupiditatem sui, quod propter se expetatur semper et numquam propter aliud ad quod referantur omnia, ipsum autem nusquam. Erit igitur hoc summus finis et summum bonum. Nam finem et bonum idem esse docuimus. Erit quoque idem principium et causa unde siquidem motus cuius gratia omnes omnia agant”.
“Intelligere mihi uideor”, inquit, “ac probe tenere. Quare ad alia, si tibi uidetur, progrediare.”
“Age nunc”, inquam, “id quid sit extremus finis uideamus. Hoc enim secundo erat loco in quaestione propositum. De nomine quidem inquit Aristoteles apud omnes conuenit: felicitatem enim uulgus eruditique appellant. Sed ipsa felicitas quid tandem sit, de eo sane inter se discrepant.
Nec idem uulgus sapientesque tradiderunt, at enim ne sapientes quidem. Nulla enim de re inter philosophos tanta contentio, nam alii uoluptatem esse id extremum et ultimum quod propter se ipsum expetitur, et cuius gratia cetera agimus asseuerant. Esse quidem id insitum mentibus nostris ut omnia faciamus atque patiamur quo postea in gaudio et laetitia contenti et quieti uiuere possimus.
- Ea est autem summa et uera uoluptas, ex quo fit ut principia uel appetendi aliquid uel fugiendi a uoluptate doloreque proficisci uideantur. Quare et ipsas quidem uirtutes censent ideo ab hominibus exerceri debere quia effectrices sunt plurimarum uoluptatum contraque delictorum scelerumque conscientia nos uexet et angat. Tum inanes cupiditates quarum stultorum uita omnis referta est sollicitent mentes et quietas esse nequaquam permittant. Itaque eum esse sapientis delectum aiunt, ut praetermittendis minoribus sibi maiores comparet uoluptates et doloribus paruis suscipiendis maiores grauioresque repellat.
In hac fere sententia Eudoxus et Aristippus et Epicurus fuere et si eorum alius plus alius minus tribuerit corporeis uoluptatibus. His adiiciendus est Democritus qui obscure quidem ac uerbo paene insolenti “euthymam” summum bonum esse dixit, quasi tranquillitatem quandam animi omni molestia uacantis.
Alii uero in usu uirtutis felicitatem posuere atque ex eo beatam constare uitam censent. Esse autem quoddam proprium hominis opus ad quod agendum natus sit; id autem non esse uiuere, quia commune sit et plantis, non sensus habere, quia commune sit etiam brutis, sed uitam et actus secundum rationem, qua qui bene excellenterque uteretur, is proprium opus ad quod natus sit bene absoluat eumque bene uiuere et bene agere, in eo quidem situm esse summum illud hominis quod quaerimus bonum.
- In hac ferme opinione Aristoteles et Theophrastus et ceteri omnes peripatetici fuere. Sed cum quaereretur numquid foret haec uita in potestate sapientis, id est an sibi per uirtutem hanc praestare uitam bonus uir possit, multae difficultates suboriri uidebantur. Fieri enim potest ut sapiens et bonus uir et omnibus uirtutibus instructus atque ornatus in exilium, in orbitatem, in egestatem detrudatur, amissa patria, ablato patrimonio, filiis propinquisque necatis. Praeterea ut in carcerem tyranni, ut in eculeum, ut in supplicia grauia et miseranda incidat. Hunc igitur, quamquam uirtutibus abundantem, tandem beatum dicere tantis in malis quis potest? Quod si ita est, nec uirtus ipsa satis uidetur ad beate uiuendum. Ob haec ii de quibus loquor philosophi tria bonorum genera distinxere: animi, corporis, externa. Felicitatem in bonis animi reponunt, quae sunt maxima et praecipia bona, corporis autem et externa adesse homini oportere aiunt, non ut illa ex sese beatam conficiant uitam, sed ut ne operationes uirtutis in quibus beata uita consistit impediantur. Etenim suppliciis doloribusque affectum corpus neque contemplari quicquam nec agere permittit et egestas exiliumque multa impediunt cum tamquam instrumenta desint ad agendum.
Quid ergo, miser erit sapiens in iis quae enumerauimus malis? Certe non miser, habitus enim uirtutis illum ab hac infame appellatione defendit, sed nec etiam beatum tantis in calamitatibus nuncupabo. Beata enim uita omnis optabilis est et plena gaudiorum. Haec uero calamitosa nequaquam optabilis nec beata igitur.
- Haec peripateticorum ferme de summo bono uitaque beata sententia. Nec est dubium quin, etsi parum, tamen aliquid fortunae tribuatur. Itaque Zeno quique a Zenone sunt stoici rigidi nempe homines et seueri aliter de summo bono opinati sunt. Negant enim quicquam esse bonum praeter honestum, in eo quidem consistere beatam uitam affirmant. Honestum autem est quod bene et laudabiliter et ex uirtute fit, ut enim quod timide, quod libidinose, quod abiecte agitur turpe dicitur ac dedecoris plenum. Sic quod fortiter, quod continenter, quod e dignitate agitur, honestum, decorum, pulchrum nuncupamus. Corporis autem et fortunae commoda negant esse bona contraque illorum incommoda negant mala esse. Virtutem uero satis esse ad beate uiuendum putant neque carcere neque tormentis neque doloribus ullis aut egestate exilioue beatam uitam impediri. Virum enim sapientem ac uere fortem magno inuictoque animo totum ex se ipso pendere nec humanos casus neque fortunae minas expauescere neque illis, si accidant, umquam frangi.
Non enim exilium nec paupertatem nec dolores mala esse sapienti, quoniam, ut nihil bonum praeter id quod honestum et cum uirtute, sic etiam nihil malum nisi quod turpiter et cum uitio fit, quod in sapientem nequaquam cadere potest. Quod si fortunam metuat quis, numquam erit beatus cum, etsi non facta, tamen formido illius mutabilitatis, sollicitum reddat.
- Haec ferme est, nisi fallor, stoicae disciplinae forma, nescio an uera sed certe mascula atque robusta. Percurri tibi sententias omnes de summo bono quae quidem cognitu dignae uidebantur, de quibus scire uelim quid tamen existimes.”
“Ego ne”, inquit, “fatebor tibi quid mihi acciderit, singulis dum a te referebantur me me totum adduxi. Nam uoluptate et uacuitate doloris quae prima fuit sententia nihil optabilius uisum est. Quid enim beatius aut esse aut excogitari possit quam uita gaudiorum plena omni molestia detracta?Aut quid deorum immortalium uitae similius imaginari possumus qui, cum sint uere felices atque beati, hoc beatitatis instar nobis mortalibus reliquisse uidentur? Rursus uero, cum ad uirtutis splendorem oculos erexi uictus excellentiae laude, usque adeo contempsi quidem ac posthabui uoluptatem, ut etiam doloribus et molestiis comparandam eam beatitudinem existimarem.
Corporis uero commoda externamque prosperitatem rerum quasi necessaria in nobis reponebam. Ecce alteri exsurgentes negant quicquam tale in bonis habendum dantque homini potestatem se ipsum per se in beatitudinem afferendi, quo quid optabilius esse potest? Itaque cum omnes ad se rapiant, ambiguus sum quid maxime putem recipiendum.”
“Non est mirum”, inquam, “si tibi horum singuli probantur, nam uulgus quidem philosophorum qui absurda dicebant iam pridem auditores scholaeque ipsae respuerunt. Hae restant disciplinae quae aliquid dicere uideantur, quae etsi uerbis pugnent re tamen et effectu proximae sunt.”
- “Quomodo proximae?”, inquit. “An potest quicquam esse distantius?”
“Attende”, inquam, “an tibi proximitatem hanc satis probare uideor. Primum enim stoici a peripateticis quid differre putas? utrique profecto beatae uitae dominam effectricemque uirtutem consentiunt. In hoc fere totum est et qui in uno hoc consentiunt uix in aliis dissentire possunt. Nam de corporis externisque commodis quae alii bona appellant, alii non bona, id modo refert: quantum quisque illis tribuerit. Si non plus hi quam illi de uerbo differentia est, non autem de re, quod alteros usitatum uerbum delectat, alteros nouum. Quae enim hi bona et mala, illi praeposita et reiecta appellant. De fortunae modo tormentis doloribusque corporis diuersitas est et quidem non magna.
Peripatetici enim non a quibusuis calamitatibus depelli uitam beatam putant, sed ab ingentibus et multis et haec ipsa si accidant sapienti nequaquam fieri eum miserum dicunt. Stoici uero etiam in his ipsis calamitatibus beatum dicunt. Vides ergo quam parum intersit inter hos duarum sectarum magistros, qui et uoluptatis proni non multum ab his discedunt. Felicitas enim absque uoluptate esse non potest. Adeo enim implicata est illi et annexa uoluptas, ut separari nequeat. Nomen certe ipsum quo beatitas designatur a gaudendo apud Graecos tractum est, quasi uita quaedam gaudiosa.
- Actio uero uirtutis scientiaque et contemplatio, conscientia denique ipsa recte factorum inmensas quasdam continet uoluptates, ut dubium fiat haec propter illam an illa propter haec expetantur. Clamat enim Epicurus ipse non posse cum uoluptate uiui nisi iuste temperate prudenterque uiuatur. Neque rursus iuste temperate prudenter nisi cum uoluptate.
Ita cum tres sint philosophorum sectae, omnes profecto aut idem aut prope de summo quidem bono dicere uidentur. Qua re non multum tibi formidandum est ut dum alteros sectaris ab alteris contingat te abscedere longius.”
“Perquam gratum mihi est”, inquit, “hanc (ut ita dixerim) conciliationem philosophorum audisse nec placuit modo tua de hisce rebus disputatio, uerum etiam placuit inquietam mentem cuinam potissimum inhaeret haesitantem. Sed restat iam tibi tertia illa pars cum sit non finis aliquis extremus et quid sit conspexerimus, ut nunc quibus rebus ad illum ueniatur ostendas.”
“Tute”, inquam, “ipse uiam non ex superioribus dictis iam hinc discernis?”
“Discerno”, inquit, “uirtutes enim beatae uitae dominas effectricesque consentio. Sed tamen de his ipsis audire percupio.”
“Audi igitur”, inquam, “etsi non ad uiuum resecare propositum est, sed quantum ad euidentiam nunc sat erit breui discursu pertingere.”
- “Hoc ipsum”, inquit, “nunc postulo. De singulis uero si ambigam alias.”
“Cum igitur per uirtutes ad beatam uitam perueniatur (ab his enim honestas uoluptasque uera exsistit) de uirtutibus ipsis dicere aggrediar. Atque illud primum a nobis intelligendum est uirtutem omnem esse affectionem animi constantem, quam communi nomine habitum uocant ut enim equum sic a natura generatum uidemus ut et currere et in gyrum flecti equitem possit. Haec tamen ipsa non perfecte agit nisi cum domitus et exercitatus est atque ita assuefactus ut illa bene et scienter agat, tunc enim perfectum quidam habere uidetur; sic et homo a natura aptus per exercitationem et assuetudinem habitum iustitiae et temperantiae ceterarumque uirtutum nanciscitur, ut tum demum perfectum ab usu sit quod a natura fuerit incohatum. Et de uirtute quidem omni in hunc fere modum accipiendum est habitum, scilicet esse animi exercitatione usuque acquisitum, ut iam perite et scienter opus suum perficiat. Virtutum uero ipsarum prima partitio est, ut aliae sint moris, aliae intellectus.
Conueniunt uero in eo quia omnes sunt habitus; differunt autem quia morales fiunt in ea parte animi quae non habet rationem. Intellectiuae autem in ea parte quae rationem habet. Praeterea morales uirtutes mediocritates quaedam sunt intra excessum et defectum. Intellectiuae autem excessum non habent nec sunt mediocritates. Insuper morales circa affectus et actus, intellectiuae circa ueri magis deprehensionem uersantur.
- Sunt uero intellectiuae uirtutes quinque: sapientia, scientia, prudentia, intelligentia, ars. Moralium autem maior est numerus, ut enim affectus sunt humani qui nos inflectunt et ducunt, ita uirtutes aduersus hos oppositae resistunt. Ex quo fit ut morales quidem uirtutes omnes circa difficile arduumque uersentur. Difficile est enim libidines quasi freno compescere; difficile iracundiam tenere; difficile auaritiam coercere. Idem est de aliis affectibus nostris. Ad quae enim proni natura sumus, aduersus illa uirtutes opponuntur. Nil agas timide, dicit uirtus, nil intemperanter, nil auare, nil iracunde, nil inique, nil abiecte. Grande potius quiddam tibi propositum sit. Et si adsint facultates, magnificentia splendeat. Honores uero ita prosequare ut declines ambitionem, ueritas et in sermone et in omni uita eluceat. Praeterea caue ne te uirtutis specie decipiat uitium, inconsulta audacia fortitudo non est, sed temeritas potius et uesania, tamque est in uitio qui non timenda formidat, quam qui timenda non omnino pauescit. Sit timor in periculis ita tamen ut si perferenda sint, ratio uincat superetque terrorem.
At graue est uulnera excipere, graue mortem obire. Sint sane ista, si ita uis, etiam grauissima. Tamen incidunt tempora in quibus honesta mors turpi fuerit uitae a sapiente praeferenda et uulnera per gloriam excipere praestet, quam per ignominiam corpus integrum seruare. Hinc fortitudo illa mirabilis exstitit speciosissima profecto uirtus, oratorum campus, quae tanto fauore hominum excepta est, ut etiam defunctorum statuas uideamus fere habitu militari quasi praeclarum sit hoc potissimum genere laudis in uita claruisse.
- Commune certe uirtutis nomen fortitudo sola in suam propriam appellationem conuertit nec sane immerito. Virtus enim a uiro dicitur. Vir autem constans aliquid et pugnax uidetur. Itaque illud in promptu est, si uiri estis, id est, si fortes. Et Caesar increpans milites inquit se non tantum uirtutem in milite desiderare quantum modestiam, uirtutem haud dubie pro fortitudine ponens.
Itaque ut in multis aliis ita in hoc praeclarius Graeci quam nos fortitudinem enim illi “andriam” uocant. Id importat ut uerbum de uerbo exprimatur uirilitatem. Nam temperantia communis quiddam est, nec uiri solum sed etiam mulieris, fortitudo autem propria uiri. Versatur autem temperantia circa libidines compescendas. Itaque ut fortitudo a fuga nos reuocat, sic temperantia ab insequendo coercet, ut quodammodo inter se contrariae, una ad proelium cohortari, altera receptui canere uideatur. Est autem temperantia circa eas uoluptates quae nobis communes sunt cum ceteris animantibus, ex quo non propriae quidem illae hominis uoluptates, sed magis seruiles bestialesque habentur. Diximus de affectibus animi in metu et libidine. Quid auaritiae? Nonne arduum est frenum imponere? Aduersus quam immoderationem uirtus est quam liberalitatem appellamus.
- Ea est mediocritas quaedam in acquirendis erogandisque pecuniis remota quidem ab auaritiae sordibus, remota etiam a prodigalitatis amentia. Auari est enim nimia acquirendi cupiditas et remissior quam oportet expendendi cura. Haec autem duo contra in prodigo. Nam et dissolutus in acquirendo et profusus in largiendo est. Horum medius liberalis. Vbi et quando et quantum capiendum erogandumque sit tenet et rationem secutus habitum iam ista agendi ab usu contraxit.
Sed ut circa pecuniarum cupiditatem liberalitas sic etiam circa cupiditatem bonorum alia quaedam uirtus exsistit ambitioni contraria nomen uero nequaquam sortita. Sunt enim quidam plus quam oportet in honoribus inhiantes quos dicimus ambitiosos. Hi ferme idem in honoribus faciunt quod auari in pecuniis comparandis. Alii et quos honeste consequi possunt honores abiectione quadam animi praetermittunt. Inter haec uitia uirtus est quaedam intellecta quidem aperte, sed non aperte nominata. Ac enim et liberalitati et huic uirtuti quae est circa honores duae uirtutes praeclarissimum coniunctae sunt: magnificentia et magnanimitas.
Quarum magnificentia sublimior quaedam liberalitas est circa sumptus ingentes et magnos. Vt si quis ad usum populi theatrum aedificet, aut ludos exhibat Megalenses aut gladiatorium munus, aut epulum publicum. Haec enim et huiusmodi quae priuatum supra modum excedunt splendorem quendam habent eximium nec liberalia modo sed etiam magnifica dicuntur. Magnificentia igitur ad liberalitatem talis est.
- Eodemque modo magnanimitas ad illam aliam uirtutem quae circa honores uersatur. Est enim fere eadem nisi quod magnitudine animi propositoque sublimi excedit, ut si maximis dignus sit, maximos sibi honores arrogare non uereatur. Proxima est mansuetudo et ipsa quoque aduersus cupiditatem constituta, non pecuniarum neque honorum sed uindictarum. Est enim ira ulciscendi cupiditas cui resistit mansuetudo, ne plus nimio deferatur. Huius excessus iracundia, defectus uero segnities utraque in uitio. Mediocritas uero laudabilis quae et pro quibus et aduersus quos et quantum oportet irascitur”.
Hic ille sublatis in me oculis quasi admiraretur: “Mediocritatem”, inquit, “istam ceterae quidem uirtutes quae adhuc a te commemoratae sunt recte suscepisse uidebantur. Mansuetudo autem admiror si hanc suscipiat mediocritatem. Iam enim si haec fatemur illud quoque confitendum erit, iram quandam esse laudabilem, de quo ut uerum tibi fatear ualde equidem subsisto. Quas uero causas ambigendi habeam si non tibi mea haec interpellatio molesta sit conabor exprimere.”
“Tu uero”, inquam, “arbitratu tuo, non enim mea causa sermo hic institutus est, sed tui.”
“Puto igitur”, inquit, “nullam iram esse laudabilem. Quod si non laudabilis neque cum uirtute, quando omnis uirtus laudabilis est. Virtus enim excellentiam et praestantiam dicit. Nihil uero est omnium quod non absque ira melius faciant homines quam irati. Quid enim est ira nisi ebullitio quaedam et concitatio maturo stabilique consilio et tranquillitati rationis aduersa?
- Itaque non alia tam crebro poenitenda hominibus incidunt quam illa quae per iram geruntur. Nam recta quidem illa ratio, qua nulla carere uirtus potest, sedationem animi serenitatemque requirit. Ira quoque perturbat et concitat ut non solum mentis iudicium sed corporis et laudabilem statum peruertat illa quoque atque detorqueat. Furentes oculi et trementia labra, uerba interrupta atque infracta iactatio bracchiorum, insana progressio amens. Haec autem, ut pace tua dixerim, furori propria mihi uidentur quam uirtuti. Atqui perabsurdum est rectam quidem rationem in uirtutibus dominari dicere, iram uero, quae nos a recta ratione dimouet, in uirtutibus esse aliquando fateri et hunc seruaturum esse modum in rebus agendis credere, qui in se ipso modum non seruat.
Videntur porro et sapientes uiri hoc ipsum quod modo dixi apertissimum testificari. Sunt enim, ut uidemus, libri complures aduersus iram ab illis conscripti.
Qui uero contra in irascentiam scripserit, nemo adhuc quod equidem sciam repertus est, quasi non irasci laudabilis sit, irasci uero uitiosum. Quod si iram numquam esse laudabilem constat, sequitur ut mediocritas nulla eius sit sed omnem penitus huiusmodi perturbationem animi esse improbandam.”
“Tum ego non ignoro,”inquam,”ista dici solere ab iis qui contra peripateticos disputant, sed tamen refert quid quisque sentiat. Quaeris nunc excandencestiam istam uehementemque iracundiam probem? Negabo equidem atque detestabor. Quid enim amentius, quid furori similius? Quaeris num in irascentiam et segnitiem omni tempore laudem? Hanc rursus in uitio ducam atque reprehendam.
- Etenim peto abs te si seruus parentem uerberet tuum aut uirgini filiae uim afferat, num tu haec adspiciens animo tranquillo esse debeas uel potius motu quodam animi ad infringendam illius contumeliam insurgere? Respondebit profecto pietas et ratio reprehendendum esse te nisi pro tanta parentis filiaeque iniuria indignationem suscipias et ad uindicandum cum acritate quadam uehementiori perciteris. Quid enim quaeso agat filius contumeliam parentis indignam cernens? Stabit credo eodem animo atque uultu quo fuerat prius nec eum tam carissimi et coniunctissimi iniuria commouebit? Et quis non hunc detestet atque reprehendat? Ita fit ut ira quaedam non numquam laudabilis sit et non irasci in uitio reponatur. Videtur porro neque sensum neque mentem habere qui usque adeo hebes et dissolutus est, ut neque doleat neque grauiter ferat cum patriae, cum parentibus, cum filiis, cum ceteris quos carissimos habere debemus contumeliae inferuntur.
Neque sane uerum est quod dixisti nihil esse omnium quod non absque ira melius fiat. Iuuant enim interdum et certe decent stimuli quidam et motus animi uehementiores pro indignitate flagitii non immerito suscepti, qui nos ad pietatem fortitudinemque impellunt. Nam quod ais neminem adhuc in irascentiam scriptitasse, ignorare mihi Aristotelem uideris, qui ubique scriptorum suorum segnitiem et in irascentiam istam magnopere damnat. Itaque ut tu iracundum illum furenti, ego dissolutum hunc et segnem mente capto assimilabo, qui nec sentire neque curare neque affici ulla re uideatur.
- Sed hoc satis. Ad reliqua instituti operis reuertamur. Diximus de mansuetudine atque illius extremis; in uita autem et conuersatione multa peccantur, nam reperiuntur quidam contentiosi, displicentes, duri, difficiles, inhumani. Contraque alii adulatores placendi studio omnia assentantes. Haec utraque uitanda sunt. Media uero inter haec uirtus est amicitiae similis, procul ab assentatione, procul a contentiosa asperitate. Eodemque modo et ostentationem et ironiam in uita et conuersatione abesse conuenit. Quarum altera in plus fictio est, altera in minus. Grauitas uero harum mediocritas est, sed ab ostentatione remotior. Cum autem sit in uita cessatio quaedam atque remissio neque enim continue laborare homo potest, solatiorum quaedam moderatio est. Nam si omnem refugias iocunditatem, rusticus sis. Sin autem omnem arripias iocandi occasionem, ita ut nec honestati nec dignitati parcas, modo risum mouere possis, scurra. Inter haec moderatio est quaedam uirtus quae ab his extremis reducta comitas appellatur. Sic tergemina sunt uitia in conuersatione hominum deuitanda, ne aduersatores odiosi neue rursus placentes adulatores simus, ne fingamus ostentando neue rursus minuendo ironia utamur neu procul ab omni iocunditate neue rursus ridiculi homines scurraeque habeamur. Iustitia uero duplex est: una perfecta quae omnem amplectitur uirtutem; altera singularis in aequitate reposita.
Aequitas autem est ut nec plus commodi neue minus incommodi suscipiatur.”
- “Hic ille “patere quaeso”, inquit, “parumperque in hoc loco interpellari te cupio enim,nisi molestum sit , quam ob rem perfectam uirtutem iustitiam dixeris intelligere. An forsan aliae, de quibus supra dixisti uirtutibus, perfectae non sint? Ne fortitudo quidem illa, quam multis uerbis ornasti; quod si illae perfectae, cur huic perfectionem potius tribuas quam illi non plane intelligo.”
“Iure tu quidem ambigis,” inquam, “sed non omnia possunt in hoc tanto ac tam praecipiti discursu explicari. Iamque a nobis dictum est non esse propositi ut ad unum singula resecemus. Sed tam quam introductores aliqui euidentiam quandam et pergustationem rerum in praesentia tradere. Quod tamen nunc de perfecta requiris uirtute, scire debes bifariam dici perfectam, uno quidem modo ut incohate opponitur. Neque enim est dubium nos ad iustitiam et temperantiam et fortitudinem et liberalitatem quodam modo natura aptos perduci, usus tamen et assuetudo exercitatioque ipsa, ut de equo supra diximus, ita nos afficit ut tunc iam perfectum ab usu fit quod a natura fuerat incohatum. Isto quidem modo omnis moralis uirtus perfecta est nec minus aliae quam ista iustitia.
Alio modo perfecta uirtus dicitur quae omnem omnino uirtutem continet et complectitur. Talis uero est iustitia illa de qua primo diximus. Est enim secundum leges obseruatio quaedam. Leges autem cunctarum uirtutum opera iubent et uitiorum omnium facinora uetant. Nam et quae sunt continentiae, ut non committes adulterium, non flagitium facies, et quae sunt fortitudinis, ut non fugies in acie, non deseres locum, non arma abiicies; et quae sunt mansuetudinis, ut non iurgia dixeris, non pulsabis, non contumelia afficies et sic de aliis uirtutibus et uitiis, illas iubendo, ista uetando.
- Quae uero a legibus proficiscuntur iusta sunt. Itaque illa pars iustitiae, quae est legis custos et obseruatrix, uniuersalis quaedam est et usum omnium uirtutum in se continet. Atque ideo perfecta dicitur, quod nullius uirtutis usus illi desit quasi completa quaedam et absoluta uirtus.
Alia uero iustitiae pars, quam in aequitate repositam dicimus, particularis est, ut non plus commodi neu minus incommodo suscipiamus. Est igitur iustitia duplex, una uniuersalis, altera singularis. Prima est illa splendida de qua Euripides inquit “neque Lucifer neque hesperus ita mirabilis”. Altera uero non plus ferme laudis in se habet quam una ceterarum uirtutum.”
“Mihi quidem”, inquit, “haec periocunda fuere et mandaui memoriae quae dixisti. Sed nunc quod reliquum est, intellectiuas exspecto uirtutes.”
“Unum adhuc restat,” inquam, “quod ignorare te nolo, postea ad intellectiuas transibimus.”
“Quid est?”, inquit.
- “De continentia”, inquam, “de incontinentia dicere quae res et difficultatem habet et plerosque fallit et utilitatem non contemnendam eius cognitio affert. Continentia igitur non est illa quidem uirtus, sed finitimum quiddam et proximum. Ostensum est enim prius omnem uirtutem esse habitum. Continentia uero habitus non est, itaque nec uirtus dici potest. Versatur autem continentia et incontinentia in iis in quibus temperantia et intemperantia. Abstinet quis a iocunditate sensuum indebita. Si diu hanc egerit, in habitum transiet et tunc demum uirtus elucet temperantiae. Ante uero quam constitutus sit habitus, in ipsis operibus continentia est. Itaque et dolens abstinet continens, nec satis firmus est aduersus cupiditatem. Eodem modo incontinens nondum habitum uitii contraxit. Itaque rationem discernit et principium tenet, superatur tamen ab effectu et inuitus quodammodo captiuus abducitur. De quo recte poeta inquit: “uideo meliora proboque, deteriora sequor”. At intemperans, in habitu uitii constitutus, nec rationem iam nec principium tenet atque ita corruptus est ut peruersa natura rerum malum quidem bonum arbitretur, bonum autem malum. Itaque eligens facit intemperans.
- Incontinens uero nequaquam eligens quia rationem intelligit, sed tamen trahitur uiolentia cupiditatis, quae in eo quidem est omni ratione potentior. Habes nunc de continentia et incontinentia quae breuiter dici potuerunt. Haec eadem utilia sunt et in ceteris uirtutibus ut habitum electionemque in illis recognosces. Vitiosus enim omnis qui habitum uitii iam confecit, lumen cognitionis principiumque amisit. Quam ob rem malo gaudet quia id bonum putat.
Qui uero nondum habitum effecit se quod male agere intelligit pugnatque simul affectus et ratio atque modo hic modo illa peruicit. Placet igitur inter uirtutem et uitium medias esse affectiones quasdam nondum satis stabilitas, ut modo ad hanc modo ad illud inflectantur.
Nunc uero quoniam de moralibus dictum est intellectiuas breuiter uideamus. Earum nempe excussio perlixitatem exigit. Breuitas suscepti operis compendium flagitat, tamquam igitur digito illas monstrantes, notare tamen singulas illarum contenti erimus. Quotiens ergo de uirtute propria loquimur, siue illa moralis siue intellectiua sit, de animi uirtute, non autem de corporis nos intelligendum est.
Ipsius uero animi partes sunt duae, una rationalis, altera non habens rationem. Ea rursus quae rationem non habet partim est negatiua, expers omnino rationis, quam plantis etiam inesse constat, partim appetitiua, cupiditatis et metus et effectuum omnino capax, quae etsi rationem non habet, audiens tamen est parensque rationi.
- Haec est enim illa pars animi nostri, quam increpamus errantem, quam coercemus elatam, quam excitamus iacentem, quam consolamur afflictam, hanc nos dirigimus et rationi obtemperare compellimus. In hac demum parte uirtus moralis fit, quae est habitus animi per assuetudinem acquisitus, ut mediocritatem quandam in affectibus ferunt. Irrationalis igitur pars animi duplex est, ut ostendimus, rationalis uero etiam duplex, nam eius una pars consultatiua est, altera scientifica. Consultamus enim de iis quae aliter esse possunt. Scimus quae aliter esse non possunt. In hac itaque rationali parte animi uirtutes intellectiuae sunt, atque ut ista diuiditur, sic illae distinguuntur. Quinque uero esse numero intellectiuas uirtutes supra diximus inter quas prudentia primo occurrit cum superioribus quas retulimus uirtutibus fere coniuncta. Est et enim in rebus agendis rectaque illa ratio quae moralibus moderatur uirtutibus quaeque extrema refugiens in mediocritate quadam laudabili consistere facit, nil aliud quam prudentia est. Ex quo fit ut nulla moralium uirtutum absque prudentia esse possit.
Versatur autem prudentia in iis rebus quae non semper eodem modo fiunt, sed alias aliter, in quibus etiam consilium et electio locum habent. Nam de ceteris et impossibilibus aliter se habere frustra quis aut consultat aut eligit? Itaque consilium et electio a prudentia est resque agendae omnes a consilio electioneque pendunt.
- Videtur autem electio non aliis ferme ullis quam homini conuenire, nam neque bestiis, quae sunt infra hominem, cum ratione careant, neque rursus deo, quoniam ille puro intuitu in singulam discernens nulla de re ambigere potest. At consilium et electio de re dubia est. Dicit tamen electio quod enim, pluribus in consultatione propositis, unum eligatur, id est suscipiatur. Fit autem hoc cum pluribus propositis commodis, id quod uidetur maximum potissimumque assumimus, aut, pluribus propositis incommodis, minus malum recipimus. Hoc autem et tempus et accidentia uariant et rerum experientia consilium dirigit. Prudentia igitur de iis est quae aliter esse possunt. Scientia uero contra de iis est rebus quae semper eodem modo sunt et aliter esse non possunt. Principia enim non tractat, semper ab illis iam cognitis discurrit.
Intelligentia uero principiorum est et circa illa uersatur. At sapientia utramque complectitur, nam et de principiis et de iis quae a principiis manant iudicat et discernit, itaque recte diffinita est rerum diuinarum humanarumque cognitio.”
“O praeclaram supellectilem”, inquit, “quasi diuinam quandam intelligentiae siluam! Quae enim uel auditae serenant animum, quid gustatae receptaeque efficiant?”
“Restat ars”, inquam, “quae in eodem genere quo prudentia uersatur, sed in eo differt quod ars in faciendo est, prudentia in agendo.
- Enimuero cum plures sint uirtutes ut diximus, constat alias ad otiosam uitam in contemplatione repositam, alias ad negotiosam et ciuilem esse aptiores; sapientia enim et scientia et intelligentia contemplatiuum alunt. Prudentia uero in omni actione dominatur, utraque sane uita laudes commendationesque proprias habet. Contemplatiua quidem diuinior plane atque rarior; actiua uero in communi utilitate praestantior. Itaque uel in priuata uel in publica re, quaecumque excellenter et cum laude, quaecumque pro utilitate aut nostra aut patriae aut hominum nobis carissimorum agimus, ea quidem omnia a prudentia et ab iis uirtutibus quae sunt cum prudentia copulatae descendunt.
Sed illud ante omnia intelligendum est nisi bonus sit uir prudentem esse neminem posse. Est enim prudentia uera existimatio circa utilitatem. Vera autem existimatio incorrupta est. Tales uero ipsae res quales re uera sunt, nisi bono uiro, uideri non possunt. Improborum siquidem hominum iudicia perinde sunt ut aegrotantium gustus qui nulla fere in re uerum saporem agnoscunt. Itaque nihil est omnium cui magis officiant uitia morum quam prudentiae.
- Scelestus enim et flagitiosus homo ueras mathematicae demonstrationes et physicae retinebit. Ab prudentiae uero opera omnino caecatur et lumen ueritatis in hac una amittit. Atque constat et hanc nihil uelle nisi bonum, at in illo ipso caligant oculi quod bona putat quae bona non sunt. Videmus alios tyrannidi inhiantes, alii rapinas fraudesque meditantur. Moechi uero isti et paederastae, quid est quod pro libidine explenda non praetermittant? His si forte deus aliquis cupiditatem illam morbumque animi euellat ac boni uiri mentem iudiciumque infundat, tamquam resipiscentes lumenque recipientes, quantis in tenebris uersati sint recognoscent suumque ipsi maxime detestabuntur errorem.
Proposita etenim nobis in omni uita felicitas est eiusque Cupido nobis ingenita. Ad hanc non per uitia et libidines, quae nec laudem habent ullam nec quietare animum possunt, sed per uirtutes modestiamque ascenditur. Bono igitur uiro rectum expeditumque ita est ad felicitatem, solus enim hic non fallitur neque aberrat. Itaque is solus bene uiuit et bene agit; malus autem contra. Si ergo beati esse uolumus, operam demus ut boni simus uirtutesque exerceamus.”
FELICITER EXPLICIT DEO GRATIAS
***
Santiago Blanco del Olmo
About Author
Related Articles

«María Zambrano. El centro oscuro de la llama», de José Luis Gómez Toré – Una reseña crítica de Pedro García Cueto
